monumenta.ch > Hieronymus > sectio 164 > sectio 18 > sectio 96 > sectio 1 > CAPUT XIV. > 87 > sectio 63 > 16 > sectio 133 > sectio 8 > sectio 14 > cpl894.146 > 10 > 5 > sectio 17 > sectio 98 > sectio 71 > 1 > CAPUT VI. > sectio 94 > 21 > sectio 11 > 73 > 32 > 5 > bnf7296.76 > sectio 16 > sectio 3 > CAPUT XXIV. > CAPUT V. > 21 > 1 > bnfGrec107.616 > sectio 50 > Esther > sectio 69 > sectio 142 > 16 > bnf7296.9 > sectio 31 > 22 > sectio 55 > 6 > sectio 94 > sectio 63 > 7 > Proverbia, 12 > CAPUT XIX. > sectio 12 > sectio 5 > sectio 146 > cpl894.102 > 2 > 29 > sectio 21 > sectio 17 > sectio 110 > 8 > 55 > CAPUT VII. > sectio 20 > 25 > 14 > 15 > sectio 36 > bam425.6 > sectio 53 > 54 > sectio 165 > sectio 2 > sectio 12 > 2 > sectio 36 > sectio 29 > 3 > sectio 14 > sectio 83 > sectio 96 > 1 > 39
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 38. <<<    

39.

1 Respondi lacessentibus tamquam non lacessitus; refellendae etenim Relationis, non exponendae superstitionis mihi studium fuit.
2 Te tamen, imperator, ipsa eorum relatio faciat cautiorem.
3 Nam cum de superioribus principibus texuisset, quia prior eorum numerus ceremonias patrum coluit, recentior non removit; addidisset etiam: si exemplum religio veterum non facit, faciat dissimulatio proximorum; evidenter docuit quid et fidei tuae debeas, ut gentilitii ritus non sequaris exemplum: et pietati, ut fratris statuta non violes.
4 Si enim pro suis dumtaxat partibus eorum dissimulationem principum praedicarunt, qui cum essent christiani, decreta tamen gentilium minime removerunt: quanto magis amori debes deferre fraterno, ut qui dissimulare deberes, etiamsi quid forsitan non probares, ne fraternis derogares statutis, et nunc teneas quod et fidei tuae, et germanitatis necessitudini iudicas convenire.